monumenta.ch > Plinius > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 40
{XIX} Illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinae. laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in maritimis, sed in silvestribus Drinonis et Naronae, proxima in Macedonia, longissima haec et candicans et exilis.